BRABANTIA

BRABANTIA
BRABANTIA
regio maxima Belgii in ter Flaudriam ad Occidentem et Geldriam ad Ortum, cuius populi Ambivariti vereribus dicti a nonnullis putantur. In es Tungros et Grundios esse certum est. Urbes primariae sunt Bruxellae, sedes olim Duci (est enim Ducatûs titulô insiguis) hodie Gubernatoris Hispan. Machlinia Metropolis, et conventus Iuridicus: Lovanium Acadmia celeberrima: Antverpia emporium maximum, ante excussum a Batavis iugum, quarum descriptio exstat apud Ludovicum Guicciardinum, Gallice Le Duche de Brabant. Ei a Brenno Britannorum Regis cuiusdam filo nomen, ut quidam volunt, vel nt alii, a Bratuspantio oppido, cuius Caesar meininit in commentariis l. 2. c. 13. ahi a Salvio Brabone quodam, C. Caesaris ex nepote cognato: sunt qui a Gotefrido, Barbato Louvaniensi Comite appellatam regionem veliat. Guicciard. in Belg. Secundum Auctores, Anchisus, vel Anchisisne: pater Pepini Herstatensis, Dominus fuit Brabantiae. Dein Carolus M. et libiri, usque ad Ottonem, Caroli filium Inferior. Lotharingiae Ducem quô defunctô A. C. 1004. Henricus Rex Duatum eius Godofrido Bullionaeo dedit, unde Duces Brabantiae. Postmodum Flandriae et Burgundiae sub Phil. Bono unita. Alii sic: Fuit olim sub Ducibus, quorum origo a Giselberto, Comite Mansuariae, que ex Ermengarda, Lotharii Imperatoris filia, Raginerum I. Hasbaniae et Haniaci Ducem suscepit. Pater hic Giselberti, celebris Lotharingiae Ducis, qui ab Ottone I. Imperatore affine praeliô caelus periiie, A. C. 939. Frater fuit Ragineri II. e quo genitus Raginerus III. pater Lamberti Barbati, qui genuit Lambertum II. patrem Henrici II. cuius fil. Henricus primus se Brachbantiae patriae Comitem vocavit: Huius frater Godofredus I. pater Godofredi II. avus fuit Godofredi III. qui praeliô adversus Grimbergiam factionem commissô, in cunis prolatus, victor fuit: pater Henrici, mortui A. C. 1235. cuius fil. Henrieus II. varia gessit bella, ab Innocentio IV. ad regnum Romanum vocatus, contra Fredericum II. Imperatorem. Hic filium Henricum III. Brabantini, per alium autem Henricum, Hassiaci rami auctor fuit, Henricus prior Dux Brabantiae, ab Alphonso Imperatore universalis tutor et defensor partium Imperii, a Brabantia ad Rhenum usque constitutus, obiit A. C. 1260. pater Iohannis I. qui Ducatum Limburgensem avitae ditioni adiecit, mortuus A. C. 1294. Ei Iohannes II. fil. successit, pater Iohannis III. cui successit ex filia Ioanna, gener Wencessaus Lucemburgicus, quô defunctô A. C. 1383. Brabantiae Ducatus iure, a filia altera Iohannis III. Ludovici Flandri uxore, repetitô ad domum Burgundicam, ex ea in Austriacam, salvis tamen privilegiis et immumtatibus Brabantorum, quae magna tum erant, est devolutus. Vide Philippi Iacobi Speneri Syllog. Histor. Geneal. Vide quoque in voce Brachbantum. De Brabantia ita Baudrand. Brabantia, vulgo le Brabant, provincia est Belgii inter Hollandiam ad Boream. Gueldriam et Leodiensem ditionem ad Ortum, Flandriam et Zeelandiam ad occasum, et Hannoniam Comitatumque Namurci ad Metidiem. Ibi alias fuêre Menapii populi; et hodie pro maiori parte subest dominio Regis Hispaniae. Sed pars eius septentrionalis paret Hollandis, et sub Brabantiae Ducatu censentur etiam Marchionatus S. Romani Imperii, ubi Autverpia, et Mechliniae dominum, ubi Mechlinia.
Brabantiae urbes.
Autverpia. Anvers, Sub Hispanis. Bruxellae, Provinciae caput, Bruxelles. Sub Hispanis. Lovanium, Louvain, Sub Hispanis. Mechliniae, Malines. Sub Hispanis. Tienae, Tillemont. Sub Hispanis. Bergae ad Zomam, Berg op Zoom. Sub Hiollandis. Breda, Breda. Sub Hiollandis. Buscumducis. Bosseduc. Sub Hiollandis. Gravia, Grave. Sub Hiollandis. Guillelmostadia, Willempstadt. Sub Hiollandis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Brabantia — is a privately owned Dutch company which manufactures items for the home such as waste bins, laundry racks, food storage containers and other products. HistoryThe company was founded in 1919 in Aalst, a town in North Brabant, the Netherlands,… …   Wikipedia

  • Brabantia (Asteroid) — Asteroid (1342) Brabantia Eigenschaften des Orbits (Simulation) Orbittyp Hauptgürtelasteroid Große Halbachse 2,2895  …   Deutsch Wikipedia

  • 1342 Brabantia — Infobox Planet minorplanet = yes width = 25em bgcolour = #FFFFC0 apsis = name = Brabantia symbol = caption = discovery = yes discovery ref = discoverer = Van Gent, H. discovery site = Johannesburg (LS) discovered = February 13, 1935 designations …   Wikipedia

  • (1342) Brabantia — Asteroid (1342) Brabantia Eigenschaften des Orbits (Animation) Orbittyp Hauptgürtelasteroid Große Halbachse 2,2895 AE …   Deutsch Wikipedia

  • Bouchout Castle — Medieval Castle Bouchout Castle, as seen from the west. The square Donjon tower (c. 1300) is at the right …   Wikipedia

  • BRACHBANTUM — Pagi Bracbantensis primo sit mentio in Vita S. Gudilae Virginis, quae in eo pago Brabatensi corrupte dicto nata esse dicitur, regnantibus Dagoberti filiis Sigibertô atque Chlodoveô: Gudila autem hodieque Brucsellae in Brabantia colitur.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Coen Dillen — Personal information Full name Coenraad Henrik Dillen …   Wikipedia

  • Coen Dillen — Statue de Coen Dillen devant le Philips Stadion d Eindhove …   Wikipédia en Français

  • Alphabetische Liste der Asteroiden/B — Alphabetische Liste der Asteroiden – B Name Nummer Gruppe / Typ Baade 1501 Hauptgürtel Baalke 6524 Hauptgürtel Babadzhanov 7164 Hauptgürtel Babadzhanyan 9017 Hauptgürtel Babcock 3167 Hauptgür …   Deutsch Wikipedia

  • Brabant (historisches Gebiet) — Wappen der Herzöge von Brabant Brabant [ bra:bant] ist ein historisches Gebiet, das in etwa aus den belgischen Provinzen Antwerpen und Brabant (heute geteilt in Flämisch Brabant, Wallonisch Brabant und die Hauptstadtregion Brüssel) sowie der im… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”